라틴어 문장 검색

ubi ille celeri corpus evinctus rotae in se refertur, ubi per adversum irritus redeunte totiens luditur saxo labor, ubi tondet ales avida fecundum iecur, et inter undas fervida exustus siti aquas fugaces ore decepto appetit poenas daturus caelitum dapibus graves - sed ille nostrae pars quota est culpae senex?
(세네카, 아가멤논 1:6)
Solus omnium abdicor, quia me meus pater diligit, alienus adpetit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 14:2)
dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 4:3)
ipsa, quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni nec mali;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 48:3)
in id, quod adpetitur, intentis, quidquid est domi, vile est.
(세네카, 행복론, Liber III 12:3)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, profutura appetendi.
(세네카, 행복론, Liber V 49:4)
Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat ;
(세네카, 행복론, Liber VI 196:1)
Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere et ea pars in finem reservari, quam quilibet etiam satiatus appeteret.
(세네카, 행복론, Liber VII 3:1)
quod late furere coepit et omnes appetit, undique configitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 143:4)
M. Cicero si illo tempore, quo Catilinae sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si liberata re publica servator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 120:1)
tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:2)
adpetit finis ubi in- crementa consumpta sunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 142:6)
" Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi appetant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:4)
An quicquam isti profecerunt, quibus puerilis animi mala sunt auctique in maius errores, qui a pueris magnitudine tantum formaque corporum differunt, ceterum non minus vagi incertique, voluptatium sine dilectu adpetentes, trepidi et non ingenio sed formidine quieti ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION