라틴어 문장 검색

petit ille dapes sub imagine somni oraque vana movet dentemque in dente fatigat exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:2)
Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit tractaque calcavit calcataque rupit et illis crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:8)
obmutuit illa dolore, et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas devorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et adversa figit modo lumina terra, interdum torvos sustollit ad aethera vultus, nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati vulnera praecipue, seque armat et instruit iram."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 46:5)
sic tempora verti cernimus atque illas adsumere robora gentes, concidere has.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:2)
cur non Argolicis potius quae concidit armis vexata est iterum carmine Troia meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1144)
hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis devoret atque suis ad Styga mittat aquis, vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae, vel freta Leucadii mittar in alta dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 232)
quis in tenebris hostis errantes tamen pulsat trahitque et proterit, qui sparsa ad ipsum conmeantum transitum frumenta saevus devorat, qui laeta Christi culta fur interpolat addens avenas aemulas.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말15)
nimirum cassis conatibus et sine nervis conciderent steriles peccati fomite nullo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3308)
quam bestiam capacem populosque devorantem, quam sanguinis Charybdem Iohannis execratur;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum23)
ternis dierum ac noctium processibus mansit ferino devoratus gutture;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium29)
germana curvo colla frangit sarculo, mundum recentem caede tinguit inpia, sero expiandum, iam senescentem, sacro cruore Christi, quo peremptor concidit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말9)
ab ore vipereo infusum sic conbibit illa venenum coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu interiusque rapit, sic felle libidinis ardens inpletur vitiis perituro mixta marito, tunc praegnans letale genus concepta maligni fert opera ingenii de semine conplicis hydri;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1151)
at mihi Tartarei satis est si nulla ministri occurrat facies, avidae nec flamma gehennae devoret hanc animam mersam fornacibus imis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1245)
cerne quam palam feroces hic domantur daemones, qui lupino capta ritu 1 devorant praecordia, strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.47)
laetus tumescit gaudio praefectus ac spem 1 devorat, aurum velut iam conditum domi maneret gestiens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.44)

SEARCH

MENU NAVIGATION