라틴어 문장 검색

ut hoc ipsum videtur honestum, conservandi iris iurandi causa ad cruciatum revertisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 133:2)
Sed, ut laudandus Regulus in conservando iure iurando, sic decem illi, quos post Cannensem pugnam iuratos ad senatum misit Hannibal se in castra redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimendis captivis impetravissent, si non redierunt, vituperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:1)
unum, quod ab oratoribus civitates et initio constitutas et saepe conservatas esse dixisti, alterum, quod remoto foro, contione, iudiciis, senatu statuisti oratorem in omni genere sermonis et humanitatis esse perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 35:3)
aut vero reliquas utilitates aut in constituendis aut in conservandis civitatibus non a sapientibus et fortibus viris, sed a disertis ornateque dicentibus esse constitutas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 36:2)
quae enim praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in totis orationibus sunt conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 81:3)
de ipso [enim] universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 134:2)
parcebat enim adversari dignitati, in quo ipse conservabat suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:3)
sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo conservaret, res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis pro cera, simulacris pro litteris uteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 354:2)
nullum est enim genus rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare aut quo cetera si careant, vim suam atque aeternitatem conservare possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 20:2)
Atque, ut Latine loquamur, non solum videndum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis sonus est ipse moderandus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 40:1)
Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut nihil ostentationis aut imitationis adferre videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 45:1)
illi nati in litteris ardentesque his studiis, otio vero diffluentes, non modo nihil acquisierint, sed ne relictum quidem et traditum et suum conservarint.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 131:3)
Sed est tamen haec conlocatio conservanda verborum, de qua loquor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 172:1)
in quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi venusta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 179:5)
Iure feci, salutis omnium et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION