라틴어 문장 검색

Cum deinde paucos post dies in proximas Campaniae insulas traiecisset, uota pro reditu suscepta sunt, ne minimam quidem occasionem quoquam omittente in testificanda sollicitudine et cura de incolumitate eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 2:1)
uotum exegit ab eo, qui pro salute sua gladiatoriam operam promiserat, spectauitque ferro dimicantem nec dimisit nisi uictorem et post multas preces.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 2:1)
alterum, qui se periturum ea de causa uouerat, cunctantem pueris tradidit, uerbenatum infulatumque uotum reposcentes per uicos agerent, quoad praecipitaretur ex aggere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 2:2)
itaque et quasi pro aegro adhuc uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui uelut desiderantem oblectarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 45장 1:2)
quamuis nunc tuum consilium sit et uotum celeriter reuerti me, tamen suadere et optare potius debes, ut Nerone dignus reuertar.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 1:3)
uotorum nuncupatione, magna iam ordinum frequentia, uix repertae Capitolii claues.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:6)
Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens ostendit, quanta fiducia barbaros sperneret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 4:1)
Itaque eo ipso loco metari suos castra iusserat, laetus - quod omni expetierat voto - in illis potissimum angustiis decernendum fore.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 21:1)
"quippe illorum votum unicum est fallere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 10:5)
Alexander non alias magis territus ad vota et preces Aristandrum vocari iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 17:1)
"Hercule, votum meum inplevit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 27:6)
"Sed - si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit - ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:9)
Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 8:1)
nunc a tanto rege, victore omnium gentium, maioribus suis redditos honestam mortem, quam fortes viri voto quoque expeterent, carminibus sui moris laetitiaque celebrare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 7:2)
Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION