라틴어 문장 검색

quod autem dicit 'magnum deum', non re vera ait, sed retulit ad affectum colentis, ut summe deum, sancti custos Soractis Apollo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 796)
hinc est quod in Statio Amphiaraus Plutoni dicit omnibus finitor rerum esse videris, mihi vero et sator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 28913)
sed nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:1)
Quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re vera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si salvi esse vellemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 164:3)
quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re vera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si salvi esse vellemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 164:3)
cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est atque nervorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 4:2)
deinde - non enim video cur non meum quoque agam negotium - scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:4)
Videre verum, atque ita uti res est, dicere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1114)
nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus, ubi vera res agitur, cum adversarius adhuc nihil dixerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 333:2)
alio vero, non id egisse, ut ita diceret, quomodo se quilibet posse confideret, sed quomodo nemo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 93:3)
quod uno verbo - dicere hic quidvis licet, neque - hercle vero serio, scin quomodo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 362)
Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece κρινόμενον dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur, quod quaeri coniectura solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 3:4)
Quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장2)
Scimus enim quod qui dicit Socratem esse album et qui negat Socratem esse album, secundum quaedam uterque dicit verum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:4)
scilicet ille, qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum.
(세네카, 행복론, Liber VI 143:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION