라틴어 문장 검색

ita certe dictator id factum accepit, ut laetis aliis victoria parta prae se ferret iram tristitiamque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 425:2)
praecucurrerant enim ab urbe qui nuntiarent dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbis T. Manli factum laudantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 428:1)
Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 430:1)
et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 433:1)
haud multo post dictator advenit classicoque extemplo ad contionem advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 440:3)
simul illud, quae dictatori religio impedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 443:2)
extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 452:1)
neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 456:1)
his vocibus cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 459:1)
et silentio nequiquam per praeconem temptato, cum prae strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini finem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 460:1)
quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister equitum cum escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 467:2)
se quoque dictatorem Romae fuisse, nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem, non centurionem, non militem violatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 470:1)
dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra saevisse quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 472:1)
ex parte altera imperium invictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper observatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 484:1)
optare ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum imperium, neu populus in se potissimum dictatore vim et ius dictaturae exstinguat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 488:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION