라틴어 문장 검색

eam curam consul designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장3)
quem cum supplicem dei videret in ara sedentem, quaerit, causae quid sit tam repentini consilii.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 5:3)
hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad privatam, sed ad publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 2:3)
pridie autem Kalendas Ianuarias repentina consulis morte cessantem honorem in paucas horas petenti dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 2:2)
et pridie quam occideretur, in sermone nato super cenam apud Marcum Lepidum, quisnam esset finis uitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 87장 1:3)
decedens Macedonia, prius quam profiteri se candidatum consulatus posset, mortem obiit repentinam, superstitibus liberis Octauia maiore, quam ex Ancharia, et Octauia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 1:1)
seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta remouisse, cum et de numero et de condicione ac differentia eorum, qui manumitterentur, curiose cauisset, hoc quoque adiecit, ne uinctus umquam tortusue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 4:1)
frumentum quoque in annonae difficultatibus saepe leuissimo, interdum nullo pretio uiritim admensus est tesserasque nummarias duplicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 2:4)
utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos eos prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum uectigalibus nouis constituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 2:2)
et forensia autem et calceos numquam non intra cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:5)
sed nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 16장 1:2)
Ordinem aestiuorum tuorum ego uero < . . . >, mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates και` τοσαύτην ἀποθυμ[ε]ίαν τῶν στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu gesseris, existimo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 5:1)
quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res expediretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:2)
quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION