라틴어 문장 검색

Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur nec brevitatem dicentibus sed copiam - hoc est diligentiam - suadent;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 11:1)
Nam in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 3:1)
Tu quidem pro cetera tua diligentia admones me codicillos Aciliani, qui me ex parte instituit heredem, pro non scriptis habendos, quia non sint confirmati testamento;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 1:1)
Inde plerumque eadem facta modo diligentiae modo vanitatis, modo libertatis modo furoris nomen accipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:3)
Debemus mehercule natales tuos perinde ac nostros celebrare, cum laetitia nostrorum ex tuis pendeat, cuius diligentia et cura hic hilares istic securi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 1:1)
Ut enim terrae variis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione recoluntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 7:3)
Igitur ad alios hanc sinistram diligentiam conferant;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 3:1)
ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 2:3)
Demonstro ergo quamquam diligentiam tuam fugere non possit, cum sit in publicis actis, demonstro tamen quo magis credas, iucundum mihi futurum si factum meum, cuius gratia periculo crevit, tuo ingenio tuo testimonio ornaveris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 3:1)
sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 10:2)
Diligentiam tuam in retractandis operibus valde probo.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 35 2:1)
Etenim, ut fideliter hoc faciant, in tua severitate ac diligentia positum est.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 20 2:1)
Vere credo te ea, qua debebis, diligentia hoc opus aggressurum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 382)
Sed medius fidius ad eandem diligentiam tuam pertinet inquirere, quorum vitio ad hoc tempus tantam pecuniam Nicomedenses perdiderint, ne, dum inter se gratificantur, et incohaverint aquae ductus et reliquerint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 383)
TRAIANUS PLINIO Manifestum, mi Secunde carissime, nec prudentiam nec diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam multa provisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis in usu nobis futurus sit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 621)

SEARCH

MENU NAVIGATION