라틴어 문장 검색

si modus et ordo non proficit, subducit aliqua et circumcidit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:3)
ne repulsa quidem in taedium acta, ubi adversarium fortuna subduxit, in se ipsa morsus suos vertit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:4)
asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc in os omni calore ac spiritu verso subrubicundum et similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc trepidis et exsilientibus, nunc in uno obtutu defixis et haerentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 22:2)
Deinde, si cetera animalia hoc irae tuae subducit, quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis consilio caret ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 164:3)
iam par acerrimum media mors dirimet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 238:5)
' Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi ;
(세네카, De Providentia, book 1 71:2)
Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris nec munus detrectaveris.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:1)
Isocrates Ephorum iniecta manu a foro subduxit utiliorem componendis monumentis historiarum ratus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 66:5)
Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 101:3)
" Subducentibus vero se et in ipsa morte ad vitam respectantibus manus iniciendae sunt!
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 142:4)
Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam ex virtute nascentem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 113:1)
crudelitatem imperii uerbo mitiore subducunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.36)
arma nisi dantur mihi, aut omne Pindi Thracis excidam nemus Bacchique lucos et Cithaeronis iuga mecum cremabo, aut tota cum domibus suis dominisque tecta, cum deis templa omnibus Thebana supra corpus excipiam meum atque urbe versa condar, et, si fortibus leve pondus umeris moenia immissa incident septemque opertus non satis portis premar, onus omne media parte quod mundi sedet dirimitque superos, in meum vertam caput.
(세네카, Hercules Furens 19:15)
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens coniugia solvit quique genetricem abstrahit gnatis et arto pignore astrictam fidem dirimit:
(세네카, 메데아 3:19)
ut alta ventos semper excipiunt iuga rupemque saxis vasta dirimentem freta quamvis quieti verberat fluctus maris, imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
(세네카, 오이디푸스 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION