라틴어 문장 검색

Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo, tuque testudo resonare septem callida nervis, nec loquax olim neque grata, nunc et divitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae velut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc protervo cruda marito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 111)
"has inter epulas ut iuvat pastas ovis videre properantis domum, videre fessos vomerem inversum boves collo trahentis languido positosque vernas, ditis examen domus, circum renidentis Laris."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 210)
quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.23)
nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:3)
Bruto praetore tenente ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non conpositum melius cum Bitho Bacchius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.7)
nil mi officit, inquam, ditior hic aut est quia doctior;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:16)
tune insanus eris, si acceperis, an magis excors reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:17)
acris ubi me natura intendit, sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis verbera caudae clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, dimittit neque famosum neque sollicitum, ne ditior aut formae melioris meiat eodem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:3)
etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit longissime a lusu, et ditis, quia minime dives?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 254:1)
inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 196:2)
Ut sollicitus sim, cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse, non posse mutari?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 14:4)
Opaca linquens Ditis inferni loca adsum profundo Tartari emissus specu, incertus utras oderim sedes magis:
(세네카, 아가멤논 1:1)
incertos geris, Deiphobe, vultus, coniugis munus novae, iuvat per ipsos ingredi Stygios lacus, iuvat videre Tartari saevum canem avidique regna Ditis!
(세네카, 아가멤논 13:22)
Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:2)
Dum descendunt per viam sacram, interrogat Mercurius, quid sibi velit ille concursus hominum, num Claudii funus esset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION