라틴어 문장 검색

horum aedilium ludos Romanos primum senatus a populo secretus spectavit praebuitque sermones, sicut omnis novitas solet, aliis tandem, quod multo ante debuerit, tributum existimantibus amplissimo ordini, aliis demptum ex dignitate populi, quicquid maiestati patrum adiectum esset, interpretantibus et omnia discrimina talia, quibus ordines discernerentur, et concordiae et libertatis aequae minuendae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 610:1)
Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, investigatum et multorum poena sublatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha5)
sed ne sint caecae, pater, execrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 114:2)
nescio, nil video, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim nequeo cum animo certum investigare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 97)
Halisca, hoc age, ad terram aspice et despice, oculis investiges, astute augura.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 219)
certumst praeconum iubere iam quantum est conducier, qui illam investigent, qui inveniant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4152)
nihil investigo quicquam de illa muliere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 55)
non concedam neque quiescam usquam noctu neque dius prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 218)
Et quidem ego ibo domum atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2161)
investigabo, operae non parcam meae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 92)
Trachalio Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul Plesidippum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 66)
Quid dare velis, qui istaec tibi investiget indicetque?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 268)
Venus Crenensis, testem te testor mihi, si vidulum illum, quem ego in navi perdidi, cum auro atque argento salvom investigavero isque in potestatem meam pervenerit, tum ego huic Gripo, inquito, et me tangito - Labr.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 2132)
in concluso enim aere si quae extenuatae erunt, non discernentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장7)
"discernit me oratio mea, discernit me iustitia mea,"
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION