라틴어 문장 검색

Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 329:1)
inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnis corporis partes hinc quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 353:1)
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat virebatque integris sensibus, et civiles iam res magnopere obeuntem bella excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 237:2)
hic per se iam milites incitatos insuper instigabat elevando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae, iuvenibus bella data dictitans et cum corporibus vigere et deflorescere animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 243:1)
cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 19:1)
in corpore tamen adfecto vigebat vis animi consiliique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 33:2)
nec diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara nomina reorum viguit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 383:1)
paulo plus viginti milium alius exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatae legioni dispar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 560:1)
proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 595:1)
at enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 414:1)
ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 445:3)
cuius ne quod praetermitteret tempus sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem volnus faceret, dum Gallorum animi vigerent, quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam quanto longius ab domo traherentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 566:1)
videret ut quibus lingua prompta ac temeraria aeque in pugna vigerent manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 542:2)
Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 557:1)
cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 370:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION