라틴어 문장 검색

cogitatio igitur diuturna nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:3)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in his partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:6)
Quare omnium philosophorum, ut ante dixi, una ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit perturbatione dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:1)
desperatio (ἀθυμία) 370 10 deus mens soluta et libera 251 2 moderator mundi 251 18 253 3 - deorum vita 249 25 - deos esse omnes consentiunt, quales sint, ratione discendum est 232 12 235 5 243 9 - pravae vulgi de dis sententiae 232 15 - di olim homines 231 15 233 23, etiam di maiorum gentium 232 1 - deorum iudicia de morte 276 3 * διάχυσισ profusa hilaritas 368 23, ecfusio 395 15 dialectica 224 15 dialectics 371 16 dies medetur dolori 336 11 344 9345 4 347 4 354 17 380 22 diffidentia (ἀπιστία) 401 16 dignitas (ἀξία) 425 2 discordia 371 11 doctrina ap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.56)
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo, et Calabrum coxit vitiato murice vellus;
(페르시우스, 풍자, satire 252)
vetat hoc natura medendi.
(페르시우스, 풍자, satire 547)
| Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat ilia sua.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:9)
Ascendit navem, quam tempestas horrida Simul et vetustas medio dissolvit mari.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.5)
sed pater hoc quoque merebatur, cuius gravissimo vulneri magno aliquo fomento medendum fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 3:3)
Recitavit capita legum, admonuit senatus consultorum, in fine dixit petendum ab optimo principe, ut quia leges, quia senatus consulta contemnerentur, ipse tantis vitiis mederetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 7:1)
Quo iustius peto primum ut errori, si quis est error, tribuas veniam, deinde medearis scientia tua cui semper fuit curae, sic iura publica ut privata sic antiqua ut recentia sic rara ut adsidua tractare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 10:2)
Occurrendum ergo augescentibus vitiis et medendum est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 3:1)
Medendi una ratio, si non nummo sed partibus locem ac deinde ex meis aliquos operis exactores, custodes fructibus ponam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 3:2)
quantus apud Danaos Podalirius arte medendi, Aeacides dextra, pectore Nestor erat, quantus erat Calchas extis, Telamonius armis, Automedon curru, tantus amator ego.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION