라틴어 문장 검색

Ideo secundum naturalem, cuius primum principium est natura, motus primus, quem nulla transmutatio praecedere potest, non potest esse novus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:5)
Maior patet, quia, si omnia principia immediata alicuius effectus naturalis semper fuissent in eadem dispositione, ex eis non posset ille effectus nunc esse, cum prius non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:6)
Dico autem in hac ratione "principia immediata", quia, licet effectus naturalis sit novus, non propter hoc oportet quod in suis principiis mediatis et primis facta sit aliqua transmutatio et novitas.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:8)
Ex his apparet manifeste quod naturalis non potest ponere aliquem motum novum, nisi ipsum praecedat aliquis motus qui sit causa eius;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 46:1)
ergo, cum necesse sit in mundo ponere aliquem motum primum -, non enim contingit abire in infinitum in motibus quorum unus sit causa alterius - sequitur quod naturalis ex sua scientia et suis principiis quibus ipse utitur, non potest ponere primum motum novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 46:2)
Ideo quod Aristoteles VIII Physicorum quaerens utrum motus aliquando factus sit, cum prius non esset, et utens his principiis, quae modo dicta sunt, et loquens ut naturalis, ponit motum primum aeternum ex utraque parte.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 47:1)
Si ergo naturalis non potest secundum sua principia ponere motum primum novum, ergo nec ipsum mobile [primum], quia mobile causaliter praecedit motum, cum ipsum sit aliqua causa eius.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 48:1)
Ergo nec naturalis potest ponere mundum novum, cum mobile primum non praecessit mundum in duratione.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 48:2)
Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:1)
Ideo naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:3)
Quomodo enim naturalis illud considerat quod ad sua principia non se extendunt?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:4)
Modus enim fiendi primi hominis alius est quam per generationem, nec debet esse mirabile alicui quod naturalis non potest illa considerare ad quae principia suae scientiae se non extendunt.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 50:3)
Qui enim diligenter considerabit quae per se potest naturalis considerare, illi apparebit rationabile esse quod dictum est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 50:4)
Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:1)
Ergo, licet naturalis haec quae praedicta sunt, ex suis principiis scire non possit, nec asserere, eo quod principia suae scientiae ad talia se non extendunt, non tamen debet ea negare, si alius ea ponat, non tamen tanquam vera per rationes, sed per revelationem factam ab aliqua causa superiori.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION