라틴어 문장 검색

ita fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 26:2)
atque haec coniunctio confusioque virtutum tamen a philosophis ratione quadam distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 90:1)
Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita floribus herbis arboribus frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:2)
Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, isque tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:1)
quid enim sit melius quid praestabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:1)
qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:2)
Ut venustas et pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:4)
Atque haec differentia naturarum tantam habet vim, ut non numquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius [in eadem causa] non debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:1)
Summa quidem auctoritate philosophi severe sane atque honeste haec tria genera confusa cogitatione distinguunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:1)
aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:3)
sed iste ipse Caelius neque distinxit historiam varietate colorum neque verborum conlocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit illud opus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 54:4)
interpuncta argumentorum plerumque occulas, ne quis ea numerare possit, ut re distinguantur, verbis confusa esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 177:6)
Sed est quaedam in his duobus generibus, quorum alterum lene, alterum vehemens esse volumus, difficilis ad distinguendum similitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 212:1)
Qui igitur distinguemus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum Granium aut Vargulam amicum meum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:3)
" Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION