라틴어 문장 검색

Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuae gratia plurimum ualuit et mortuae testamento paene ditatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 5장 2:1)
Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret prouideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:1)
distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia avorum, alterum Nini, alterum Beli.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 18:2)
Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 9:1)
ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminens pariter omnibus conspicuum observabatur ignis noctu, fumus interdiu.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 9:2)
Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 27:1)
totas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 29:2)
non pinnae sicut alibi fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 34:2)
et quantis qualibusque consiliis et responsis, observata sinceritate consortii, nostra Fraternitas decenter procedendo indigeat, et examinatis que tangimus, ubi forte contra debitam celeritatem defecisse despicimur, ut affluentia vestre Benignitatis indulgeat deprecamur.
(단테 알리기에리, Epistolae 3:3)
18. Iohannes namque, regius primogenitus tuus et rex, quem, post diei orientis occasum, mundi successiva posteritas prestolatur, nobis est alter Ascanius, qui vestigia magni genitoris observans, in Turnos ubique sicut leo deseviet et in Latinos velut agnus mitescet. 19.
(단테 알리기에리, Epistolae 54:1)
2. Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 3:1)
8. Qua[re], si bene recolimus summa summis esse digna iam fuisse probatum, et iste quem tragicum appellamus summus videtur esse stilorum, et illa que summe canenda distinximus isto solo sunt stilo canenda:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 51:1)
quos non aliter deridemus quam cecum de coloribus distinguentem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:4)
Et quoniam quod diffinitum est pluribus generale videtur, resumentes diffinitum iam generale vocabulum per quasdam differentias solum quod petimus distinguamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 125:3)
Dominus Stirling, hostium motus observandi causa, Princetoniae relictus est, cumque copiis reliquis Trentoniam Washingtonius tendebat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.38)

SEARCH

MENU NAVIGATION