라틴어 문장 검색

videbat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem ancipitem fore et diuturnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 403:2)
temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse, nimiam et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 562:2)
in Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae adversus Romanos eas quas ante dixi habentem, Brachyllae necem et bellum a Quinctio Coroneae propter Romanorum militum caedes illatum, re vera per multa iam saecula publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 60:1)
non animo solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 420:1)
nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 300:1)
non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 596:1)
liberemus inquit diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 608:1)
denique ne, si commune concilium gentis esset, improbus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentam traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 196:1)
O Salute mea salus salubrior, tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 124)
Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae regiones aquarumque fontes in is locis idonei eligentur, in quibus fana constituantur, deinde maxime Aesculapio, Saluti, ut eorum deorum, quorum plurimi medicinis aegri curari videntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장31)
primum electio loci saluberrimi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장2)
ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장41)
tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis secundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab senatuque populoque Romano petit, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia et areas divisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장47)
itaque nunc Salpini quattuor milia passus progressi ab oppido veteri habitant in salubri loco.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장49)
Cum forum constitutum fuerit, tum deorum inmortalium diebus festis ludorum spectationibus eligendus est locus theatro quam saluberrimus, uti in primo libro de salubritatibus in moenium conlocationibus est scriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION