라틴어 문장 검색

aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 537:1)
se documento futurum utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:4)
ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 250:1)
ex his Cossus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere quam plurium imperium bello inutile esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 336:1)
profectus cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam spe in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 220:1)
igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 543:1)
documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 265:1)
in exspectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut evenisset res ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 56:1)
vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 59:3)
in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 324:3)
et vestram itaque de eis curam quam primum absolvi, et illorum animos, dum exspectatione stupent, seu poena seu beneficio praeoccupari oportet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 201:3)
populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti dederit ut bello ac pace pati legitima possis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 501:2)
haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 683:1)
iacentes deinde inter stragem victimarum documento ceteris fuere ne abnuerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 558:2)
simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION