라틴어 문장 검색

Huius animalis tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram qualis in Baetica totaque Libye sit levibus aratris proscindat, et non minima pondera vehiculo trahat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 2:5)
deturque opera, ne quis humor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus vel culmis stabula constrata sint, quo purius et mollius incubent foetae, sintque illa mundissima, neque earum valetudo, ' quae praecipue custodienda est, infestetur uligine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 8:7)
postremo ut commode pulli educentur operam dare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 6:4)
Sic enim digna merces sequitur operam et impensam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 5:4)
2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 1:6)
Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:1)
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:3)
quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et impensam et eandem operam custodis postulent bonae atque improbae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 5:2)
erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장4)
quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장2)
haud minus liberi doloris documentum idem Piso mox dedit vocata in ius Vrgulania, quam supra leges amicitia Augustae extulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장4)
praemissusque cum delecta manu Iulius Indus e civitate eadem, discors Floro et ob id navandae operae avidior, inconditam multitudinem adhuc disiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장5)
multi odio praesentium et cupidine mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장3)
videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera dehonestabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장3)
eius operae memor Tiberius sed alia praetendens exilium deprecatus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION