라틴어 문장 검색

tunc etiam per deuios tramites refugientem seruus Aemili Pauli comitis eius, dolens proscriptum olim ab eo patrem Paulum et quasi occasione ultionis oblata, interficere conatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 3:4)
et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel errore inductos constitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 2:1)
dimissam Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam potentiam paelicis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 1:3)
sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:1)
'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus te liberius sicut senator dixero.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 29장 1:3)
quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem amisissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:1)
nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum increpitum ac pro Nerone Ahenobarbum appellatum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:2)
petere se, ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 15:2)
non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 16:2)
eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 28:1)
"Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius ignorare eum, quantum deberet tibi, quam usque ad mortis metum adductum saepius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 7:2)
"Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 7:3)
"Hic quidem interfectoribus patris ignovit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:17)
"Tu, Amynta, ignosce fratri tuo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 9:9)
Polyperconti quidem postea custodito diu ignovit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION