라틴어 문장 검색

quae cum modum excedit, verendum est ne inertiae et desidiae vel etiam timiditatis nomen accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 8:2)
Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus alienam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 3:2)
quando secessus mei non desidiae nomen sc tranquillitatis accipient?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 4:2)
Me vero ad hoc studium impellit domesticum quoque exemplum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 4:4)
Tanta neglegentia tanta desidia, tanta denique irreverentia studiorum periculorumque est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:4)
aut es tu super omnes beatus, si talia per desidiam et otium perficis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 13 2:2)
Ergo desidiam quicumque vocabat amorem, Desinat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 922)
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit, quo poteras trepidis utilis esse reis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 221)
ille ego convictor densoque domesticus usu, ille ego iudiciis unica Musa tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 38)
hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est et sumit vires a propiore loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1017)
gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo non potuit nostris lenior esse malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1424)
invenies illic et festa domestica vobis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권4)
Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, quae solita est illi nimiumque domestica vento, "et merito!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:6)
Cura deam proprior luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis vidit Achillea pereuntem cuspide mater:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:2)
Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine urbis et invicti genitor Gradive Quirini, Vestaque Caesareos inter sacrata penates, et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, quosque alios vati fas appellare piumque est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 75:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION