라틴어 문장 검색

nec me animi fallit quam sint obscura;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:2)
Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:1)
Cetera de genere hoc mirande multa videmus, quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt, ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit propter opinatus animi, quos addimus ipsi, pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:2)
nec te fallit item quid corporis auferat et quid detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram aurorae perductus ab exoriente nitore, praesertim si cum summost clamore profusus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:7)
nec Veneres nostras hoc fallit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:23)
Cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata foedere sint, in eo quam sit durare necessum nec validas valeant aevi rescindere leges, quo genere in primis animi natura reperta est nativo primum consistere corpore creta, nec posse incolumem magnum durare per aevum, sed simulacra solere in somnis fallere mentem, cernere cum videamur eum quem vita reliquit, quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, ut mihi mortali consistere corpore mundum nativomque simul ratio reddunda sit esse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:1)
nec me animi fallit quam res nova miraque menti accidat exitium caeli terraeque futurum, et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:3)
etsi fallit enim divom genus humanumque, perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:10)
post rursus, ni fallor, immo ut nunc quoque retulisti, in sequentes Kalendas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 2:3)
et, ni fallor, inveni, ut iocos veterum ac nobilium virorum edecumatos ex multiiugis libris relatione mutua proferamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:2)
Et primum illud non omiserim, in quo plerique falluntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 2:1)
Fallit te incautum pietas tua.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 8:2)
Apparuit, ni fallor, Opin Dianam dictam, et Virgilium de nimia doctrina hoc nomen in eius comitem transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 6:1)
Nec me animi fallit, quam sint obscura, sed acri Percussit thyrso laudis spes magna meum cor, Et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 3:2)
At secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION