라틴어 문장 검색

Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:3)
Defensori aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus erunt casusque narrandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:4)
alteri frequentatione argumentorum et coacervatione universa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:3)
Nam et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones dividere et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam concludere et videre quae sumenda in argumentando sint quidque ex eis quae sumpta sunt efficiatur et vera a falsis, veri similia ab incredibilibus diiudicare et distinguere et aut male sumpta aut male conclusa reprehendere et eadem vel anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet, late expromere, illius exercitationis et subtiliter disputandi et copiose dicendi artis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 1:2)
Video te, Scipio, testimoniis satis instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes valent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:2)
Utere igitur argumento, Laeli, tute ipse sensus tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:4)
magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:7)
Philosophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinatio, collecta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 8:2)
Etenim nobismet ipsis quaerentibus, quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, verentibusque, ne temere vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiamur, faciendum videtur, ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in iis tribus libris, quos de natura deorum scripsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 11:1)
etenim ipse Cotta sic disputat, ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 13:4)
Mihi vero, inquit, satis est argumenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et perspicua divinationis genera iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 16:5)
Quod ne dubitare possimus, maximo est argumento, quod paulo ante interitum Caesaris contigit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 171:1)
Atque haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta, cur sit divinatio, ducuntur a fato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 184:5)
Initium facit a Carneadis argumento nullam esse divinationem censentis, quod nulla sit divinationis tamquam materies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.3)
argumentis et rationibus oportet, quare quidque ita sit, docere, non eventis, iis praesertim, quibus mihi liceat non credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 38:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION