라틴어 문장 검색

Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 6:1)
Quae sollicite reputans, utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum, mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 2:1)
Nec privatorum utilitates in tempore ita flagranti despiciens, litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior, iniuste plures muneribus publicis annectebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 23:1)
Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris perquam scientissimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 7:1)
in eius modi titulis capitali odio oderat, cum maxime id ageret ut iustus aestimaretur et clemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 11:1)
Per hoc idem tempus, rumoribus exciti variis, Aegyptii venere complures, genus hominum controversum et assuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si compulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 1:1)
Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles consedisse, angorem animi tacitis fletibus indicans, pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius illacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 4:1)
Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum, sacro fonte immersus e vita abierit (nec enim ultra eum trahere licet aetatem, quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum), necatur choragio pari, bos femina, quae ei inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem praesentia frequenti numinis Aesculapii claram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 7:5)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores aliquotiens eo ductante, perque ordines discurrente, cadentes vidisse gentes aliquas alias supplicantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 25:1)
Unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit, munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitante ut luem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 76:2)
Nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis, flexuosisque excessibus ob periculum anceps, adeundi copiam denegabat, maxime quoniam turres crebritate et altitudine formidandae, montem saxeum arcis naturaliter editum, aequabant, et proclivis planities flumini imminens, propugnaculorum firmitate muniebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 10:3)
Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam comperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae assidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 13:1)
Qui iniuncta civiliter agens et caute, Iuliani letaliter vulnerati funus et ad regenda communia comperit Iovianum evectum, falsoque rumore disperso, inter abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum verbo mandasse, placere sibi Procopio clavos summae rei gerendae committi, veritus ne hac ex causa indemnatus occideretur, e medio se conspectu discrevit, maxime post Ioviani territus necem, notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto veluti dignum imperio paucis militibus nominatum, novaque exinde coeptare suspectum, cruciabiliter didicerat interfectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 3:1)
Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos, non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION