라틴어 문장 검색

Invidia infelix Furias amnemque severum Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis immanemque rotam et non exsuperabile saxum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:17)
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram crebra ferit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:7)
Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 141)
illum ex moenibus hosticis matrona bellantis tyranni prospiciens et adulta virgo suspiret "eheu, ne rudis agminum sponsus lacessat regius asperum tactu leonem, quem cruenta per medias rapit ira caedes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 22)
socerum et scelestas falle sorores, quae velut nactae vitulos leaenae singulos eheu lacerant:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 119)
nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, infelix avis et Cecropiae domus aeternum opprobrium, quod male barbaras regum est ulta libidines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 122)
Aemilium circa ludum faber imus et unguis exprimet et mollis imitabitur aere capillos, infelix operis summa, quia ponere totum nesciet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:20)
Romanus eheu---posteri negabitis--- emancipatus feminae fert vallum et arma miles et spadonibus servire rugosis potest interque signa turpe militaria sol adspicit conopium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 93)
at si cognatos nullo natura labore quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos, infelix operam perdas, ut siquis asellum in campo doceat parentem currere frenis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:17)
eheu, quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:22)
' 'eheu, quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:30)
' 'quid, caput abscissum manibus cum portat Agave gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:14)
adiiciebant et asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 138:5)
necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 73:1)
iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION