라틴어 문장 검색

"teque ipsum (sunt ecce senes) hoc pectore fultum hae flentem tenuere manus, si forsitan altrix te mihi, cum nolles, lactandum tolleret, ecce advenio et prisci repeto modo pignus amoris."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 205)
hinc fieri ut terram levior superemicet unda, altior his quoque sit qui purior eminet aer, omnia concludat caelum levitate suprema, pendeat et totum simul hoc ab origine centri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium30)
"ipsa autem quantis, quibus aut sunt fulta columnis!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem68)
inter Publicolas manu feroces trunco Mucius eminet lacerto;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium21)
crura suris fulta turgentibus et, qui magna sustentat membra, pes modicus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:7)
ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis 1 quam columnis invidiosa monobilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:1)
cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 2:1)
nam satis eminet meritis ingenii proprii qui fuerit fautor alieni.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 1:3)
sed, si vicissim caritatis imperiis fratres amicos commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso, tu quoque quibus emines institutis discipulos eius aggredere solari fluctuantemque regulam fratrum destitutorum secundum statuta Lirinensium patrum vel Grinincensium festinus informa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:2)
Marcus Fronto cum reliquis orationibus emineret, in Pelopem se sibi praetulit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:3)
placidis ipse arduus undis eminet et triplici telo iubet ire iugales, illi spumiferos glomerant a pectore cursus, pone natant delentque pedum vestigia cauda - cum Thetis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권24)
nec turba piarum Scyriadum cessat nimio defigere visu virginis ora novae, quantum cervice comisque emineat quantumque umeros ac pectora fundat, dehinc sociare choros castisque accedere sacris hortantur, ceduntque loco et contingere gaudent, qualiter Idaliae volucres, ubi mollia frangunt nubila, iam longum caeloque domoque gregatae, si iunxit pinnas diversoque hospita tractu venit avis, cunctae primum mirantur et horrent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권157)
"Latias metire quid ultra emineat matres:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam53)
una tamen cunctis, procul eminet una diaetis, quae tibi Parthenopen derecto limite ponti ingerit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis34)
"cessat centeni moderatrix iudicis hasta, qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama eminet et iuvenis facundia praeterit annos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum16)

SEARCH

MENU NAVIGATION