라틴어 문장 검색

pudet exacti iam temporis, odit praeteritos foedis cum religionibus annos, mox ubi, contiguos fossis muralibus agros sanguine iustorum innocuo maduisse recordans, invidiosa videt tumulorum millia circum, tristis iudicii mage paenitet ac dicionis effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권159)
"en ego gignendi Dominus ac restituendi quod periit Auxitque potens, arentia quaeque in veteres formas aut flore aut fronde reduco;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 271)
en ades, Omnipotens, concordibus influe terris:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2220)
ipse suam (pudet heu!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 146)
cernas mollescere cultu heroas vetulos, opifex quibus aspera membra finxerat et rigidos duraverat ossibus artus, sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque quis niteant,genuina leves ut robora solvant, vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis ramorum spoliis fluitantes sumere amictus gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 178)
en tibi signatum libertatis documentum, quo voluit nos scire Deus, quodcumque sequendum est, sub nostra dicione situm, passimque remissum alterutram calcare viam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1207)
"en Caesar agnoscit suum nomisma nummis inditum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.31)
it ille nec pudet sequi, ventum ad sacratam ianuam, stabant catervae pauperum, inculta visu examina.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.56)
"en ergo nummos aureos, quos proxime spoponderam, quos nec favillis obruat ruina nec fur subtrahat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.92)
"o Christe, nomen 1 unicum, o splendor, o virtus Patris, o factor orbis et poli, atque auctor horum moenium, qui sceptra Romae in vertice rerum locasti, sanciens mundum Quirinali togae servire et armis cedere, ut discrepantum gentium mores et observantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus, en omne sub regnum Remi mortale concessit genus, idem loquuntur dissoni ritus, id ipsum sentiunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.133)
"en ego sum daemonicis inimica sacris, idola protero sub pedibus, pectore et ore Deum fateor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.17)
"cum consulatum initis, ut vernae solent, (pudet fateri) farre pullos pascitis;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.152)
"en tibi quos properes rimosae inponere cumbae, pellere et in medii stagna profunda freti."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.15)
en ales ignis fulminis in modum vibratur ardens atque oculos ferit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis19)
tum lasciva protervitas et luxus petulans (heu pudet ac piget!
(프루덴티우스, 머리말, 머리말7)

SEARCH

MENU NAVIGATION