라틴어 문장 검색

Conventus Aquisgrani mense Februario factus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 329:2)
Halitgarius Camaracensis episcopus et Ansfridus abba monasterii Nonantulae Constantinopolim missi et a Michahele imperatore, sicut ipsi inde reversi retulerunt, honorifice suscepti sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 329:5)
Imperator circa missam sancti Martini Aquasgrani ad hiemandum venit ibique positus totum hiberni temporis spatium in diversis conventibus ob necessaria regni negotia congregatis inpendit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 334:1)
Aquisgrani moratus tandem ad generalem conventum Wormatiae habendum cum comitatu suo mense Augusto statuit proficisci.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:2)
Sed ubi vana esse compererat, quae de Nordmannis fama disperserat, sicut prius dispositum habebat, medio mense Augusto Wormatiam venit ibique habito generali conventu et oblata sibi annua dona sollempni more suscepit et legationes plurimas, quae tam de Roma et Benevento, quam et de aliis longinquis terris ad eum venerant, audivit atque absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:1)
Hlotharium quoque filium suum finito illo conventu in Italiam direxit ac Bernhardum comitem Barcinonae, qui eatenus in marca Hispaniae praesidebat, camararium in palatio suo constituit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:2)
Et dum haec aguntur, Hugo abba Waltherum Aurelianensium episcopum misit, obsecrans Hludowico regi, ut partem regni Hlotharii, quam suus genitor Karolo inter se dividendo regnum consensit, acciperet et abiret in regnum suum et pacem suis sineret habere consobrinis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:7)
Ragnelmus Tornacensium episcopus moritur per indictionem XIII.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 8:4)
Unde episcopi cum consilio regum et principum eum perpetuo damnavere anathemate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:7)
At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:1)
Moritur etiam his diebus Hrotgarius Belvagorum episcopus;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:5)
Per idem tempus mortuo Engelwino Parisiorum episcopo Gauzilinus abba subrogatur in sedem eius.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:1)
Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:11)
Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:4)
Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION