라틴어 문장 검색

que quidem etsi auctoritate apostolica sunt venerande, fundamentali tamen Scripture postponendas esse dubitandum non est, cum Cristus sacerdotes obiurgaverit de contrario. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:28)
Et ideo dico quod etsi successor Petri, secundum exigentiam offitii commissi Petro, possit solvere et ligare, non tamen propter hoc sequitur quod possit solvere seu ligare decreta Imperii sive leges ut ipsi dicebant, nisi ulterius probaretur hoc spectare ad offitium clavium:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:37)
"Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:50)
"Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via" etc. Nam etsi per Lucam habemus relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem tamen auri et argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam invenire non potui. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:45)
" Domine praeses, Etsi vere sentio, quam valde hac designatione me honore extuleritis, tamen, magnopere vereor, ne animi vires, ususque rei militaris, imperium tam magnum, tamque late divisum exaequare haud possint:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.12)
Etsi ad legiones supplendas, exercitumque conficiendum conflandumque, vehementissime elaboratum, enixeque sudatum fuerat, legiones, tamen, haud suppletae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.62)
Haec res sola, etsi ab aliis infortuniis sejungatur, satis injucunda foret;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.20)
Cum reliquis Novum Eboracum speciem praebebat defendendi, etsi, revera, illud relinquendum potius quam exercitum periculis objectandum decreverat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.36)
Etsi hae suspiciones inanes erant, eadem, tamen, mala, ac si verae essent, peperere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.84)
Etsi horum plerique delicate et molliter degere assueti fuerant, tentoriis, tamen, et stabulis, saepe etiam sub dio, noctem, summa hieme, traduxere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.15)
Exercitus Americanus jam ex septem hominum millibus constabat, etsi, dum sese per Caesareas reciperent Americani, istius numeri fere nunquam dimidium exaequavit eorum exercitus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.19)
Etsi jam plane lucescebat, hostes, tamen, Americanorum adventum non prius sentiebant, quam in eos a copiis colonicis tormenta bellica, et cujusque generis arma ignivoma missa et displosa fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.27)
haecque, de qua modo meminimus, victoria, etsi haudquaquam incruenta fuerat, vehementer, tamen, libertatis Americanae amicos arrexit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.16)
Etsi ver jam fere exactum fuerat, exercitus, tamen, Britannicus in aciem venire, hostesque praelio lacessere, apparatu castrensi deficiente, nequivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.23)
Etsi imperio extra ordinem a civitatum foederatarum Americanarum Congressu, voce una hones tatus fuerat, continere, tamen, eos, qui nomina jam dederant, quique stipendia jam pene meruerant, difficillimum factu reperit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.25)

SEARCH

MENU NAVIGATION