라틴어 문장 검색

Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:3)
incedebat enim deterrimo cuique licentia impune probra et invidiam in bonos excitandi arrepta imagine Caesaris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장2)
excitari quosdam ad meliora magnitudine rerum, hebescere alios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장7)
censentur Ostorio triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis, sive amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장2)
Comitia praetorum arbitrio senatus haberi solita, quod acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres qui supra numerum petebant legioni praeficiendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장1)
non me fremitus salutantium nec anhelans libertus excitet, nec incertus futuri testamentum pro pignore scribam, nec plus habeam quam quod possim cui velim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:1)
magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur et motibus excitatur et urendo clarescit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:3)
satis constat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 5:1)
nimia pietas vestra acrius quam considerate excitavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장4)
gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio (neque enim rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi oportuerat) repetam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장4)
ire in aciem, excitare partium fortunam furore quodam et instinctu flagrabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장7)
nam etsi vagis adhuc et incertis auctoribus erat tamen in ore famaque Vespasianus ac plerumque ad nomen eius Vitellius excitabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 73장2)
Sed Marcelli studium proprius rubor excitabat ne aliis electis posthabitus crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장1)
unde suspicio sponte legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude ducum evenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장11)
Germani prosperis feroces, Romanos pudor excitaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION