라틴어 문장 검색

nam cum multi a me petant multa, quod de tua erga me voluntate non dubitent, non committo ut ambitione mea conturbem officium tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 5 1:2)
ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 5:3)
' Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:6)
sed quia non laboro quam [quam] valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:7)
quam multa quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:3)
nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:4)
Sed quaero quando ista fuerint Academia vetere dunttia, ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:6)
ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:6)
Pompei - te enim appello et ea voce ut me exaudire possis - tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 1:2)
conturbatus sane discedit Quinctius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 1:1)
Est id vehementer vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet ipsos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 3:3)
hoc autem sine quo non efficitur saepe conturbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장3)
quamquam hostium repens adventus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:5)
metusne conturbet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:9)
quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION