라틴어 문장 검색

Nam ut illic aliqua exclamando dicimus, ita hic aliqua tacendo subducimus, quae tamen intellegere possit auditor.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 20:2)
Sed haec et talia ignoscenda Virgilio, qui studii circa Homerum nimietate excedit modum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 40:1)
Excessere omnes adytis arisque relictis Di. Hoc unde Virgilius dixerit, nullus inquirit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 7:1)
Ut ergo inter te et Vettium velut arbitrali iudicatione conponam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram nocte sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 7:1)
Ideo, si quis aegrescentium vel de ipso simplici amplius adpetat, subducitis adhuc desideranti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:3)
excedit inpatiens, etsi solis olivis aut olere vescatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:3)
Ex quo intellegitur quod idem faciens in ventris humore subducit se digestionis necessitati et tam sero illic coquitur quam tardius conficiuntur quae vapore aquae quam quae igne solvuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 3:2)
nam pollex ita inferior est ut vix radicem eius excedat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 15:2)
sic turba per urbem Praecipiti lymphata gradu, velut unica rebus Spes foret adflictis, patrios excedere muros, Inconsulta ruit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:55)
dumque nimis iam putria membra recidit, Excessit medicina modum, nimiumque secuta est, Qua morbi duxere, manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:52)
Cum iam tabe fluunt, confusaque tempore multo Amisere notas, miserorum dextra parentum Colligit, et pavido subducit cognita furto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:73)
nubes excedit Olympus Lege deum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:27)
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo, Vanaque percussit pontum Symplegas inanem, Et statura redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:49)
nunc aries suspenso fortior ictu Incussus densi compagem solvere muri Tentat, et impositis unum subducere saxis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:47)
Sic pedes ex facili, nulloque urgente, receptus, Irritus et victor, subducto Marte, pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION