라틴어 문장 검색

duobus facinoribus, altero flagitiosissimo, altero egregio, tantundem apud posteros meruit bonae famae quantum malae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장4)
ipsique milites regionum gnari refertos agros, ditis dominos in praedam aut, si repugnatum foret, ad exitium destinabant, obnoxiis ducibus et prohibere non ausis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장5)
sed creditum fama obiectumque mox in senatu Caecilio Simplici, quod eum honorem pecunia mercari, nec sine exitio Celsi, voluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장8)
aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quondam ducis sui flagitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장16)
quid enim profuturas cohortis alasque, si unus al- terve praesenti facinore paratum ex diverso praemium petat?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장4)
in eo motu Aponius Saturninus Moesiae rector pessimum facinus audet, misso centurione ad interficiendum Tettium Iulianum septimae legionis legatum ob simultates, quibus causam partium praetendebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장7)
ira militum in Tampium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam pridem invisus turbine quodam ad exitium poscebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장4)
lateque cladem intulisset ni duo milites praeclarum facinus ausi, arreptis e strage scutis ignorati, vincla ac libramenta tormentorum abscidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장5)
publicum id facinus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장10)
addidit facinori fidem notabili gaudio, Blaesum visendo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장2)
postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque servili finis impositus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장5)
nam proelio, quo apud Ianiculum adversus Cinnam pugnatum est, Pompeianus miles fratrem suum, dein cognito facinore se ipsum interfecit, ut Sisenna memorat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장6)
satis gloriae proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium invidiae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장10)
et Flavianus exercitus immane quantum animo exitium Valentis ut finem belli accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장5)
Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION