라틴어 문장 검색

Paris vero ordinis binarius numerus princeps est, quae dualitas, cum in eodem ordine paritatis sit, tum principium totius est alteritatis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:3)
Hi autem numeri idcirco cyclici vel spherici vocantur, quod sphera vel circulus in proprii semper principii reversione formantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:8)
Constat igitur primo quidem loco unitatem propriae inmutabilisque substantiae eiusdemque naturae, dualitatem vero primam alteritatis mutationisque esse principium;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod principaliter eiusdem quidem sit substantiae unitas, secundo vero loco inpares numeri, tertio quadrati, et quod principaliter dualitas alterius sit substantiae, secundo vero loco pares numeri, tertio parte altera longiores 1:1)
Primum, quod hanc nobis in principio ipsa numerorum natura et vis naturalis quantitatis obponit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:5)
— Et qui fieri potest ut principio cognito quis sit rerum finis ignores?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:18)
Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:3)
Uos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:1)
— Inuocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:16)
Principium, uector, dux, semita, terminus idem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 28:1)
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:6)
Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:20)
quare quod omnium principium sit id etiam sui substantia summum esse bonum uerissima ratione concluserim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:21)
Nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:19)
Tunc uelut ab alio orsa principio ita disseruit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:1)
quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION