라틴어 문장 검색

ceterum pervenire eo debet, ut cogitatio non utique melior sit ea sed tutior, cum hanc facilitatem non prosa modo multi sint consecuti, sed etiam carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias (credendum enim Ciceroni ), non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 252:1)
neque vero tanta esse unquam debet fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus, quod quidem in iudiciis ac foro datur semper.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 253:1)
rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 259:2)
ita enim servabitur pondus, et innatans illa verborum facilitas in altum reducetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 261:4)
iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:3)
ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:1)
nata est igitur, ut in plerisque, ars ab experimento.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:3)
haec ratio, ut est illi, de qua primum locutus sum, arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et et potentior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:1)
non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:2)
nam certe bene pronuntiare non poterit, cui aut in scriptis memoria aut in iis, quae subito dicenda erunt, facilitas defuerit, nec si oris incommoda obstabunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 159:1)
atqui ego , quem instituo, Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus, sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 59:3)
quorum alii se ad album ac rubricas transtulerunt et formularii vel, ut Cicero ait, leguleii quidam esse maluerunt, tanquam utiliora eligentes ea, quorum solam facilitatem sequebantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 95:2)
sic et tirocinii metum, dum facilius est audere, transient, nec audendi facilitate usque ad contemptum operis adduxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:1)
tum dignum operae pretium venit, cum inter se congruunt et experimenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:3)
nunc, quia varium fere propositum agentium , et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis laboravit, credam fore in hoc oratoris modunn, non alienum videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION