라틴어 문장 검색

curvata tumore parvo planities et mollibus edita clivis creverat in collem.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:50)
ceu murmurat alti impacata quies pelagi, cum flamine fracto durat adhuc saevitque tumor dubiumque per aestum lassa recedentis fluitant vestigia venti.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:33)
et quamvis praesens tumor et civilia nuper classica bellatrixque etiamnunc ira caleret, in ducis eximii conspiravere favorem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:58)
Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 1:1)
Sed haec, etsi extrinsecus, non tamen intempestive videor hoc loco rettulisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 17:6)
Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 28:1)
quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,leve ac vanum intellegi debet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:2)
Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum vel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:3)
Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus pendere videatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 2:1)
Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et illinitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 5:3)
Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab opere danda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 6:1)
Caeciliaemorsus tumorem suppurationemque molitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 4:3)
Vel si id non adest, tumorque ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:3)
Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
quippe ligni succus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION