라틴어 문장 검색

reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae insequitur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 31:5)
Nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:1)
Postquam conlapsi cineres et flamma quievit reliquias vino et bibulam lavere favillam, ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:8)
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:1)
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis exuvias;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:35)
Non satius cineres patriae insedisse supremos atque solum, quo Troia fuit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:29)
Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:13)
Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:17)
Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:3)
maerentes altum cinerem et confusa ruebant ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:4)
Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:11)
Non exuvias pulsaeve tropaeum virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem facta ferent):
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:7)
Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis, "Tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:14)
Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS70)
Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti transque caput iace, nec respexeris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS77)

SEARCH

MENU NAVIGATION