라틴어 문장 검색

Carthaginem, ut nuntiarent civem eorum Hamilcarem relictum in Gallia - haud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitu - bellum contra foedus facere, exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma contra populum Romanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 108:1)
illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi quae pro universa re publica fiant ea plebi tamquam aliam incolenti urbem adversa quis putet, nihil nos neque privatos neque in magistratibus quod incommodum plebi esset scientes fecisse nec ullum factum dictumve nostrum contra utilitatem vestram, etsi quaedam contra voluntatem fuerint, vere referri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 426:1)
Crimen autem non aliud erat quam quod in solutionibus quibusdam nummos aliquot adulterinos sciens accepisset, neque tamen de illis qui nummos adulterassent inquisitionem diligentem et exactam fecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:22)
Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod ego non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens annus, L. Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae res gestas.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장10)
45. Nos non faciemus justiciarios, constabularios, vicecomites, vel ballivos, nisi de talibus qui sciant legem regni et eam bene velint observare.
(Magna Carta 47:1)
sane sciendum est, quia, cum de muliere dicimus, 'haec Alcyone' facit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3995)
hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique (quid enim ille facturus sit incertum est), et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 2:1)
a te ut idem facias peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 19 2:8)
Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam Quae ego imperem facere;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 25)
utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus, quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid supra spem aut exspectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 204:1)
Et si sciret, quid esset vir bonus, nondum esse se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 2:2)
fortasse sciuit illam non esse passuram et, illud quod nequam quoque seruos interdum frugi facit, malam fortunam timuit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 15:9)
sed plus facio quam Caninius mandavit, iure enim, si quid ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 6:1)
Nunc, si meo vis credere consilio, [0516C] Godefridum, ducem Christiani exercitus, qui Antiochiam, fugato Corbahan, potenter obtinet, amicum, datis dextris, tibi facere non tardabis, et sic universam Christianorum opem et comitatum in hac instante necessitate scias te adepturum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:3)
Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION