라틴어 문장 검색

Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장1)
sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장3)
Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장4)
Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장2)
Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장4)
Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum multosque mortalis ea causa advorsos habeo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장13)
Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장37)
Tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque aduersus iram eius usquam nisi in auaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장8)
Nam in consule nostro multae bonaeque artes et animi et corporis erant, quas omnis auaritia praepediebat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장7)
Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger auaritia facile conuersus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장1)
Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani auaritia, nocentissimi et idem superbissimi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장23)
tanta vis auaritiae [in] animos eorum ueluti tabes invaserat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장4)
Ita cum potentia auaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장14)
Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장5)
Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum auaritia defendant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION