라틴어 문장 검색

Adeo fatale est regum amicitias intimas et arctissimas citius aut tardius conversionem rotae experiri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:6)
Ut vero errores qui invaluerunt, quique in aeternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticae, nulla prorsus suberat spes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:4)
Quare sunt et suae scientiis columnae tanquam fatales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:4)
Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:1)
verum e contra ut illud tandem in aeternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem ejusque formam legitimam judicare non posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:4)
sed a lumine naturae et experientiae, quod aeternum est, petenda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:5)
Alchymista enim spem alit aeternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:2)
Utcunque tamen dicendum est, quod iste modus operandi (qui naturas intuetur simplices, licet in corpore concreto) procedat ex iis, quae in natura sunt constantia et aeterna et catholica, et latas praebeat potentiae humanae vias, quales (ut nunc sunt res) cogitatio humana vix capere aut repraesentare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:17)
Videlicet, ut inquisitio formarum, quae sunt (ratione certe, et sua lege) aeternae et immobiles, constituat metaphysicam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:3)
inquisitio vero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:4)
Similiter, si natura inquisita sit aeternum aut incorruptibile, deest affirmativa universalis hic apud nos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:4)
Neque enim praedicari potest Aeternum aut Incorruptibile de aliquo corpore eorum quae infra coelestia sunt, aut supra interiora terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:5)
motu scilicet aeterno et infinito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:7)
Est autem hic motus veluti aeternae cujusdam captivitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:4)
Etenim longe verisimilius est quatuor elementa mutabilia et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab aeterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum sine ordine fortuito vagantium hunc rerum ordinem et pulchritudinem progignere potuisse absque aedili quodam divino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION