라틴어 문장 검색

Nundinas quoque vestras nescire me fateor:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:3)
necesse est ut solem, qui moderatur nostra moderantes, omnium quae circa nos geruntur fateamur auctorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:2)
nunc, quia cum Marone nobis negotium est, respondeas volo, utrum poetae huius opera instituendis tantum pueris idonea iudices an alia illis altiora inesse fatearis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 5:3)
sed quaero, utrum, cum poetica tibi in tanto poeta displicuerit, nervi tamen oratorii, qui in eodem validissimi sunt, placere videantur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:4)
Aiacem tragoediam scripserat, eandemque, quod sibi displicuisset, deleverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:1)
Dic me tibi displicuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 6:6)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:4)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
Videamus utrum attigerit et Pindarum, quem Flaccus imitationi inaccessum fatetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:1)
adeo se fabuloso usum fatetur auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:5)
Fateor, inquit, sumpsi, non ab illo modo, Sed ut quisque habuit conveniret quod mihi Quodque me non posse melius facere credidi, Etiam a Latino.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 4:2)
Iuturnam, fateor, misero succurrere fratri Suasi, Cum solitum sit dici:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 11:1)
Nam si, ut fateri necesse est, in omni conventu aut tacendum est aut loquendum, quaeramus, silentiumne conviviis an et oportunus sermo conveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:1)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION