라틴어 문장 검색

sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:3)
Quo loco uero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:6)
Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quo[d] aegris iucundius insidat si interdum non uacat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 18:1)
Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 18:2)
Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita seruandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 18:3)
Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 1:1)
Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet morbum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 2:4)
Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 3:2)
Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 3:3)
si quamuis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 3:4)
At si continuatur febris neque leuior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 4:3)
Si uero febres uagae sunt, quia uerendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione leuatus est, tunc debet adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 6:2)
nam si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:2)
Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:3)
multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION