라틴어 문장 검색

postquam nec ut dederent se compellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat diripuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 4:1)
Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum Thesprotorumque et si qui alii Epirotae erant praesidiis, cum Italicis militibus in Illyricum regressus, per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus divisis, ipse Romam sacrificii causa redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 258:1)
ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam moverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 307:3)
post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum revocari non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 507:1)
Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant adhortando animos confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 563:1)
Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2428)
Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 191)
remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 34)
ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me, vehes pol hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3218)
Iam perdidisti te atque me atque operam meam, qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 234)
Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 491)
quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo, ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 34)
atque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 28)
Nequiquam, mare, subterfugi a tuis tempestatibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2211)
nequiquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 316)

SEARCH

MENU NAVIGATION