라틴어 문장 검색

Nec mihi Cyclopum quamvis extructa caminis culmina fida satis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:59)
sed divae, multoque minus quod rere, sorores in nostras (nimium!)
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:116)
protinus effuso laetam se fingere risu nec semel amplecti nomenque iterare sororis et dura de matre queri, quae tale recessu maluerit damnare decus vetitamque dearum colloquio patriis procul amandaverit astris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:126)
ruit illa tamen confisa sororum praesidio;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:134)
Pandite defensum reduces Helicona sorores, pandite;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:1)
protinus infernas ad limina taetra sorores concilium deforme vocat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:10)
Pandite defensum reduces Helicona sorores, pandite;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:1)
stetit ore gelato incertus peteretne fugam, veniamne subactus posceret an fidos sese transferret in hostes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:64)
vos fida iuventus ite, mei quondam socii."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:149)
certavit pietate domus, fidaeque reductum coniugis officio Stilichonis cura recepit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:34)
iam desine maesta fronte queri Nymphasque choris iam redde sorores."
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:59)
mutatumque senem plumis et fronde sorores et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:67)
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis, atque Augusta soror fratri praeberet ovanti militis obsequium;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:233)
Ne facta revolvam militiamque patris, cuius producere famam, si nihil egisset clarum nec fida Valenti dextera duxisset rutilantes crinibus alas, sufficeret natus Stilicho:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:25)
Huic divae germana Fides eademque sorori corde tuo delubra tenens sese omnibus actis inserit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION