라틴어 문장 검색

in Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 23:1)
ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 136:1)
ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 149:1)
minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna ex parte dedecus erat - a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 168:1)
si quem libido, si furor in gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 172:2)
ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 188:1)
illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 501:1)
curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, extinctum esse cum diris execrationibus alterius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 646:2)
quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 291:2)
consul moveri flagitio timoris fatendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 655:3)
nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 45:2)
simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 14)
non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 25)
) Manifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 287)
Flagitium hominis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4140)

SEARCH

MENU NAVIGATION