라틴어 문장 검색

nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:3)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
pereunt, quos adpulit aequor, Auxilioque diu virtus non usa cadendi, Terrae spernit opes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:14)
Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar, Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti Trade sinum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:76)
Quis labor hic superis, cantus herbasque sequendi, Spernendique timor?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:46)
Is, magicorum arcanorum studiosus, futura scire avens, spretis verioribus oraculis, veneficas Thessaliae adit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권15)
434 Earum una Erichtho, reliquarum more spreto, urbes fugit, desertaque incolit, cadavera inquirens laceransque et ad suas artes adhibens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권17)
820 Postquam castra duces, pugnae iam mente propinqui, Imposuere iugis, admotaque cominus arma, Parque suum videri dei, capere omnia Caesar Moenia Graiorum spernit, Martemque secundum Iam nisi de genero fatis debere recusat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권30)
Quem flagitat, inquit, Vestra diem virtus, finis civilibus armis, Quem quaesistis, adest.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:5)
Ite, o degeneres, Ptolemaei munus et arma Spernite.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:41)
Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti, Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV6)
Das Parthis, das Germanis, das, Caelia, Dacis, Nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXX1)
Hunc tu per Siculas secutus undas, O nullis, Ovidi, tacende linguis, Sprevisti domini furentis iras.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLV2)
Non me Paeligni nec spernet Mantua vatem, Si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII6)
Arretina nimis ne spernas vasa monemus:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCVIII Vasa Arretina1)

SEARCH

MENU NAVIGATION