라틴어 문장 검색

non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:2)
dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:4)
cum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit essentne fusi hostes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:2)
admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 94:11)
'mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac'. et qui ipsi sibi bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec vero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se male suis rebus consuluisse dicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 39:3)
qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 43:2)
" Multis quidem ante cruciatis et necatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 83:3)
complexus esset filium flensque eum centum viris commendasset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 245:4)
lapides me hercule omnis flere ac lamentari coegisses, ut totum illud vti lingva nvn- cvpassit non in xii tabulis, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magistri carmine scriptum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 245:5)
neque fratris necis, neque eius gnati parvi, qui tibi in tutelam est traditus, flens ac lugens dicere videbatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 193:6)
Quam ob rem hoc vos doceo, Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in dicendo irasci, ut dolere, ut flere possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:3)
Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 4:4)
flens mihi meam famam commendasti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 16:2)
nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 19:3)
huius autem nostri - sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION