라틴어 문장 검색

Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut inter tot audaciae nomina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:5)
Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et Si nihil aliud, certe diutius inquit iunctos nos mare feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:14)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)
Tales Herculea Stymphalidas arte coactas ad caelum fugisse reor, pennaeque fluentis Harpyias, cum Phineo maduere veneno fallaces epulae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:11)
maior in externas fit qui descendit harenas.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 6:5)
Ecce recurrentes qua versat fluctus arenas, discolor attrita calculus exit humo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:4)
Nihil quidem ibi possideo praeter tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in reditu.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 2:1)
Itaque Bittio Prisco quantum plurimum potuero praestabo, praesertim in harena mea, hoc est apud centumviros.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 2:1)
Certe processerat litus, multaque animalia maris siccis harenis detinebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:2)
Incredibile, tam verum tamen quam priora, delphinum gestatorem collusoremque puerorum in terram quoque extrahi solitum, harenisque siccatum, ubi incaluisset in mare revolvi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 8:1)
Inque tori formam molles sternentur harenae, Et cumulus mensae quilibet esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1134)
Scilicet, ut careat rugarum crimine venter, Sternetur pugnae tristis harena tuae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 143)
Ille potest vacuo furari litore harenas, Uxorem stulti siquis amare potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1928)
hos aditus Circusque novo praebebit amori, sparsaque sollicito tristis harena foro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:104)
illa saepe puer Veneris pugnavit harena, et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:105)

SEARCH

MENU NAVIGATION