라틴어 문장 검색

seu stupor huic studio sive est insania nomen, omnis ab hac cura cura levata mea est, saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, saepe minax Steropes sidere pontus erat, fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae, aut Hyadas seris hauserat Auster aquis, saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi carmina ducebam qualiacumque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 114)
nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque malis animus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 23)
Scythicus cetera Pontus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 421)
seu vitiant artus aegrae contagia mentis, sive mei causa est in regione mali, ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque ossa tegit macies nec iuvat ora cibus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 811)
vidimus ingentem glacie consistere pontum, lubricaque inmotas testa premebat aquas, nec vidisse sat est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1016)
barbara me tellus et inhospita litora Ponti cumque suo Borea Maenalis Ursa videt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 114)
incipient aliquae tamen huc adnare carinae, hospitaque in Ponti litore puppis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1214)
quid tibi cum Ponto?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 135)
Pontus, Euxinus falso nomine dictus, habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1312)
me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 110)
ille nec exilium, Scythici nec litora ponti, ille nec iratos sentit habere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 120)
frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 429)
Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles, et tibi sollicita solvitur illa manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 21)
quae si comprendere coner, Icariae numerum dicere coner aquae, utque viae casus, ut amara pericula ponti, ut taceam strictas in mea fata manus, barbara me tellus orbisque novissima magni sustinet et saevo cinctus ab hoste locus, hinc ego traicerer - neque enim mea culpa cruenta est - esset, quae debet, si tibi cura mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 212)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)

SEARCH

MENU NAVIGATION