라틴어 문장 검색

tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:2)
iram quidem non magis quam luxuriam, et in quasdam voluptates intemperantiores homine sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 19:4)
Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 67:1)
Aut si videtur alicui magnum animum ira producere, videatur et luxuria - ebore sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras trans- ferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora suspendere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 133:2)
Nulla itaque res magis iracundiam alit quam luxuria intemperans et impatiens ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:3)
inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:1)
Quaedam gentes beneficio egestatis non novere luxuriam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:2)
Peior est quam luxuria, quoniam illa sua voluptate fruitur, haec alieno dolore.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 32:1)
Quis non hoc illum putaret luxuriae causa facere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 227:5)
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
Placebit autem haec nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non satis patent, praesertim eum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se advocata frugalitate convertere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 82:1)
Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, immo ne studiosa quidem, quoniam non in studium sed in spectaculum comparaverant, sicut plerisque ignaris etiam puerilium litterarum libri non studiorum instrumenta sed cenationum ornamenta sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 86:2)
" Habeat sane sedeatque luxuriae et voluptatium arbiter;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 29:2)
mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus et, ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse, in quo luxuriae parentatur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:3)
Itaque non ab Epicuro impulsi luxuriantur, sed vitiis dediti luxuriam suam in philosophiae sinu abscondunt et eo concurrunt, ubi audiant laudari voluptatem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION